Gen 4:14
|
Ecce ejicis me hodie a facie terræ, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra: omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
|
I Reg 20:5
|
Dixit autem David ad Jonathan: Ecce calendæ sunt crastino, et ego ex more sedere soleo juxta regem ad vescendum: dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertiæ.
|
II Reg 15:28
|
Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.
|
Iob 13:20
|
Duo tantum ne facias mihi, et tunc a facie tua non abscondar:
|
Eccli 16:16
|
Non dicas: A Deo abscondar: et ex summo, quis mei memorabitur?
|