Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

abscondam

Deut 31:17 Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.
Deut 31:18 Ego autem abscondam, et celabo faciem meam in die illo propter omnia mala, quæ fecit, quia secutus est deos alienos.
Tob 12:11 Manifesto ergo vobis veritatem, et non abscondam a vobis occultum sermonem.
Iob 27:11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat, nec abscondam.
Sap 6:24 Quid est autem sapientia, et quemadmodum facta sit referam, et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo: et ponam in lucem scientiam illius, et non præteribo veritatem.
Eccli 22:31 Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.
Ezech 39:29 Et non abscondam ultra faciem meam ab eis, eo quod effuderim spiritum meum super omnem domum Israël, ait Dominus Deus.