Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

abs

Ps 72:27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
Ps 83:6 Beatus vir cujus est auxilium abs te, ascensiones in corde suo disposuit,
Eccli 7:2 discede ab iniquo, et deficient mala abs te.
Bar 5:6 Exierunt enim abs te pedibus ducti ab inimicis: adducet autem illos Dominus ad te portatos in honore sicut filios regni:
Mt 5:29 Quod si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum mittatur in gehennam.
Mt 5:30 Et si dextra manus tua scandalizat te, abscide eam, et projice abs te: expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum, quam totum corpus tuum eat in gehennam.
Mt 18:8 Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum.
Mt 18:9 Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis.
Io 17:7 Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt:
Act 10:22 Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus, et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te.