Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

abominationes

Ex 8:26 Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis, lapidibus nos obruent.
Deut 12:31 Non facies similiter Domino Deo tuo. Omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis, offerentes filios et filias, et comburentes igni.
Deut 18:9 Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium.
Deut 20:18 ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.
Deut 29:17 vidistis abominationes et sordes, id est, idola eorum, lignum et lapidem, argentum et aurum, quæ colebant.
III Reg 14:24 sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntue omnes abominationes gentium, quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël.
IV Reg 21:11 Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis:
IV Reg 23:24 Sed et pythones, et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias, et abominationes, quæ fuerant in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias: ut statueret verba legis, quæ scipta sunt in libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini.
II Par 33:2 Fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israël:
II Par 34:33 Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël: et fecit omnes, qui residui erant in Israël, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.
II Par 36:14 Sed et universi principes sacerdotum, et populus, prævaricati sunt inique juxta universas abominationes gentium, et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Jerusalem.
Eccli 49:3 Ipse est directus divinitus in pœnitentiam gentis, et tulit abominationes impietatis.
Ier 7:10 et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, et dixistis: Liberati sumus, eo quod fecerimus omnes abominationes istas.
Ier 13:27 adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem! non mundaberis post me: usquequo adhuc?
Ier 44:22 Et non poterat Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum, et propter abominationes quas fecistis: et facta est terra vestra in desolationem, et in stuporem, et in maledictum, eo quod non sit habitator, sicut est dies hæc.
Ezech 5:9 et faciam in te quod non feci, et quibus similia ultra non faciam, propter omnes abominationes tuas.
Ezech 6:11 Hæc dicit Dominus Deus: Percute manum tuam et allide pedem tuum, et dic, Heu! ad omnes abominationes malorum domus Israël, quia gladio, fame et peste ruituri sunt.
Ezech 7:3 Nunc finis super te, et immittam furorem meum in te: et judicabo te juxta vias tuas, et ponam contra te omnes abominationes tuas.
Ezech 7:4 Et non parcet oculus meus super te, et non miserebor: sed vias tuas ponam super te, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego Dominus.
Ezech 7:9 et non parcet oculus meus, nec miserebor: sed vias tuas imponam tibi, et abominationes tuæ in medio tui erunt, et scietis quia ego sum Dominus percutiens.
Ezech 8:6 Et dixit ad me: Fili hominis, putasne, vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores.
Ezech 8:6 Et dixit ad me: Fili hominis, putasne, vides tu quid isti faciunt, abominationes magnas quas domus Israël facit hic, ut procul recedam a sanctuario meo? et adhuc conversus videbis abominationes majores.
Ezech 8:9 Et dixit ad me: Ingredere, et vide abominationes pessimas quas isti faciunt hic.
Ezech 8:13 Et dixit ad me: Adhuc conversus videbis abominationes majores, quas isti faciunt.
Ezech 8:15 Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: adhuc conversus videbis abominationes majores his.
Ezech 8:17 Et dixit ad me: Certe vidisti, fili hominis: numquid leve est hoc domui Juda, ut facerent abominationes istas quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum me? et ecce applicant ramum ad nares suas.
Ezech 11:18 Et ingredientur illuc, et auferent omnes offensiones, cunctasque abominationes ejus de illa.
Ezech 11:21 Quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat, horum viam in capite suo ponam, dicit Dominus Deus.
Ezech 16:2 Fili hominis, notas fac Jerusalem abominationes suas,
Ezech 16:22 Et post omnes abominationes tuas et fornicationes, non es recordata dierum adolescentiæ tuæ, quando eras nuda, et confusione plena, conculcata in sanguine tuo.
Ezech 16:50 et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti.
Ezech 18:24 Si autem averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus, quas fecerat, non recordabuntur: in prævaricatione qua prævaricatus est, et in peccato quo quod peccavit, in ipsis morietur.
Ezech 20:4 Si judicas eos, si judicas, fili hominis, abominationes patrum eorum ostende eis.
Ezech 20:8 Et irritaverunt me, nolueruntque me audire: unusquisque abominationes oculorum suorum non projecit, nec idola Ægypti reliquerunt. Et dixi ut effunderem indignationem meam super eos, et implerem iram meam in eis, in medio terræ Ægypti.
Ezech 22:3 Et ostendes ei omnes abominationes suas, et dices: Hæc dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus ejus: et quæ fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
Ezech 33:26 stetistis in gladiis vestris, fecistis abominationes, et unusquisque uxorem proximi sui polluit: et terram hæreditate possidebitis?
Ezech 33:29 et scient quia ego Dominus, cum dedero terram eorum desolatam et desertam, propter universas abominationes suas, quas operati sunt.
Nah 3:6 Et projiciam super te abominationes, et contumeliis te afficiam, et ponam te in exemplum.
Zach 9:7 Et auferam sanguinem ejus de ore ejus, et abominationes ejus de medio dentium ejus: et relinquetur etiam ipse Deo nostro, et erit quasi dux in Juda, et Accaron quasi Jebusæus.