Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

abominatio

Lev 18:22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.
Deut 7:25 Sculptilia eorum igne combures: non concupisces argentum et aurum, de quibus facta sunt, neque assumes ex eis tibi quidquam, ne offendas, propterea quia abominatio est Domini tui:
Deut 17:1 Non immolabis Domino Deo tuo ovem, et bovem, in quo est macula, aut quippiam vitii: quia abominatio est Domino Deo tuo.
Deut 17:4 et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israël:
Deut 23:18 Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
Iob 11:20 Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.
Prov 3:32 quia abominatio Domini est omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus.
Prov 11:1 Statera dolosa abominatio est apud Dominum, et pondus æquum voluntas ejus.
Prov 24:9 cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor.
Eccli 13:24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.
Isa 1:13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra: incensum abominatio est mihi. Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram; iniqui sunt cœtus vestri.
Isa 41:24 Ecce vos estis ex nihilo, et opus vestrum ex eo quod non est; abominatio est qui elegit vos.
Ezech 8:10 Et ingressus vidi, et ecce omnis similitudo reptilium et animalium, abominatio, et universa idola domus Israël depicta erant in pariete in circuitu per totum:
Dan 9:27 Confirmabit autem pactum multis hebdomada una: et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium: et erit in templo abominatio desolationis: et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio.
Dan 12:11 Et a tempore cum ablatum fuerit juge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolationem, dies mille ducenti nonaginta.
Mal 2:11 Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni.
Lc 16:15 Et ait illis: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus: Deus autem novit corda vestra: quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum.