Deut 22:5
|
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc.
|
Deut 24:4
|
non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam.
|
III Reg 21:26
|
et abominabilis factus est, in tantum ut sequeretur idola, quæ fecerant Amorrhæi, quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israël.
|
Iob 15:16
|
Quanto magis abominabilis et inutilis homo, qui bibit quasi aquam iniquitatem?
|
Prov 17:15
|
Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
|