Ps 13:1
|
In finem. Psalmus David. Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
|
Ps 52:2
|
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum.
|
Prov 15:8
|
Victimæ impiorum abominabiles Domino; vota justorum placabilia.
|
Prov 21:27
|
Hostiæ impiorum abominabiles, quia offeruntur ex scelere.
|
Osee 9:10
|
Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.
|