Deut 15:13
|
et quem libertate donaveris, nequaquam vacuum abire patieris:
|
Deut 22:7
|
sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
|
Idc 7:8
|
Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua: et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle.
|
II Par 23:8
|
Fecerunt ergo Levitæ, et universus Juda, juxta omnia quæ præceperat Jojada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum, et egressuri erant: siquidem Jojada pontifex non dimiserat abire turmas, quæ sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
|
Iob 24:12
|
De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur.
|
Osee 5:11
|
Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam cœpit abire post sordes.
|
I Mach 9:69
|
Et iratus contra viros iniquos, qui ei consilium dederant ut veniret in regionem ipsorum, multos ex eis occidit: ipse autem cogitavit cum reliquis abire in regionem suam.
|
Io 6:68
|
Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
|
Io 11:44
|
Et statim prodiit qui fuerat mortuus, ligatus pedes, et manus institis, et facies illius sudario erat ligata. Dixit eis Jesus: Solvite eum et sinite abire.
|
Io 18:8
|
Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire.
|