Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

abiisset

Gen 21:14 Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee.
Gen 27:5 Quod cum audisset Rebecca, et ille abiisset in agrum ut jussionem patris impleret,
Gen 31:21 Cumque abiisset tam ipse quam omnia quæ juris sui erant, et amne transmisso pergeret contra montem Galaad,
Num 23:4 Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper.
Idc 11:38 Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus. Cumque abiisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
I Reg 20:41 Cumque abiisset puer, surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram, adoravit tertio: et osculantes se alterutrum, fleverunt pariter, David autem amplius.
III Reg 12:5 Qui ait eis: Ite usque ad tertium diem, et revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
III Reg 13:24 Qui cum abiisset, invenit eum leo in via, et occidit, et erat cadaver ejus projectum in itinere: asinus autem stabat juxta illum, et leo stabat juxta cadaver.
III Reg 13:28 et ille abiisset, invenit cadaver ejus projectum in via, et asinum et leonem stantem juxta cadaver: non comedit leo de cadavere, nec læsit asinum.
III Reg 17:5 Abiit ergo, et fecit juxta verbum Domini: cumque abiisset, sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem.
IV Reg 10:15 Cumque abiisset inde, invenit Jonadab filium Rechab in occursum sibi, et benedixit ei. Et ait ad eum: Numquid est cor tuum rectum, sicut cor meum cum corde tuo? Et ait Jonadab: Est. Si est, inquit, da manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum:
II Par 10:5 Qui ait: Post tres dies revertimini ad me. Cumque abiisset populus,
Tob 2:3 Cumque abiisset, reversus nuntiavit ei unum ex filiis Israël jugulatum jacere in platea. Statimque exiliens de accubitu suo, relinquens prandium, jejunus pervenit ad corpus:
Mc 7:30 Et cum abiisset domum suam, invenit puellam jacentem supra lectum, et dæmonium exiisse.