Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

abii

Isa 50:5 Dominus Deus aperuit mihi aurem, ego autem non contradico; retrorsum non abii.
Ier 13:5 Et abii, et abscondi illud in Euphrate, sicut præceperat mihi Dominus.
Ier 13:7 Et abii ad Euphraten, et fodi, et tuli lumbare de loco ubi absconderam illud: et ecce computruerat lumbare, ita ut nulli usui aptum esset.
Ezech 3:14 Spiritus quoque levavit me, et assumpsit me: et abii amarus in indignatione spiritus mei: manus enim Domini erat mecum, confortans me.
Mt 25:25 et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra: ecce habes quod tuum est.
Io 9:11 Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video.
Gal 1:17 neque veni Jerosolymam ad antecessores meos Apostolos: sed abii in Arabiam, et iterum reversus sum Damascum:
Apoc 10:9 Et abii ad angelum, dicens ei, ut daret mihi librum. Et dixit mihi: Accipe librum, et devora illum: et faciet amaricari ventrem tuum, sed in ore tuo erit dulce tamquam mel.