Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

abeuntes

Ex 12:32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
II Par 7:19 Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis justitias meas, et præcepta mea, quæ proposui vobis, et abeuntes servieritis diis alienis, et adoraveritis eos,
II Par 24:25 Et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis: surrexerunt autem contra eum servi sui in ultionem sanguinis filii Jojadæ sacerdotis, et occiderunt eum in lectulo suo, et mortuus est: sepelieruntque eum in civitate David, sed non in sepulchris regum.
Mt 22:15 Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
Mt 27:66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.
Mc 6:33 Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi: et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
Mc 11:4 Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum.
Iudae 1:7 Sicut Sodoma, et Gomorrha, et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes.