Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Zebedæi

Mt 4:21 Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua: et vocavit eos.
Mt 10:3 Jacobus Zebedæi, et Joannes frater ejus, Philippus, et Bartholomæus, Thomas, et Matthæus publicanus, Jacobus Alphæi, et Thaddæus,
Mt 20:20 Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
Mt 26:37 Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
Mt 27:56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.
Mc 1:19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi:
Mc 3:17 et Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem Jacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est, Filii tonitrui:
Mc 10:35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes: Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
Lc 5:10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erunt socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus: Noli timere: ex hoc jam homines eris capiens.
Io 21:2 erant simul Simon Petrus, et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanaël, qui erat a Cana Galilææ, et filii Zebedæi, et alii ex discipulis ejus duo.