Num 25:14
|
Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis.
|
III Reg 16:9
|
Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediæ partis equitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa præfecti Thersa.
|
III Reg 16:10
|
Irruens ergo Zambri, percussit, et occidit eum, anno vigesimo septimo Asa regis Juda, et regnavit pro eo.
|
III Reg 16:12
|
Delevitque Zambri omnem domum Baasa, juxta verbum Domini, quod locutus fuerat ad Baasa in manu Jehu prophetæ,
|
III Reg 16:15
|
Anno vigesimo septimo Asa regis Juda, regnavit Zambri septem diebus in Thersa: porro exercitus obsidebat Gebbethon urbem Philisthinorum.
|
III Reg 16:16
|
Cumque audisset rebellasse Zambri, et occidisse regem, fecit sibi regem omnis Israël Amri, qui erat princeps militiæ super Israël in die illa in castris.
|
III Reg 16:18
|
Videns autem Zambri quod expugnanda esset civitas, ingressus est palatium, et succendit se cum domo regia: et mortuus est
|
III Reg 16:20
|
Reliqua autem sermonum Zambri, et insidiarum ejus, et tyrannidis, nonne hæc scripta sunt in libro verborum dierum regum Israël?
|
IV Reg 9:31
|
ingredientem Jehu per portam, et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum?
|
Ier 25:25
|
et cunctis regibus Zambri, et cunctis regibus Elam, et cunctis regibus Medorum:
|