Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Zabulon

Gen 30:20 et ait: Dotavit me Deus dote bona: etiam hac vice mecum erit maritus meus, eo quod genuerim ei sex filios: et idcirco appellavit nomen ejus Zabulon.
Gen 35:23 Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
Gen 46:14 Filii Zabulon: Sared et Elon et Jahelel.
Gen 49:13 Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem.
Ex 1:3 Issachar, Zabulon et Benjamin,
Num 1:9 de Zabulon, Eliab filius Helon;
Num 1:30 De filiis Zabulon per generationes et familias ac domos cognationum suarum recensiti sunt per nomina singulorum a vigesimo anno et supra, omnes qui poterant ad bella procedere,
Num 2:7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon.
Num 7:24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon,
Num 10:16 In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon.
Num 13:11 De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.
Num 26:26 Filii Zabulon per cognationes suas: Sared, a quo familia Sareditarum: Elon, a quo familia Elonitarum: Jalel, a quo familia Jalelitarum.
Num 26:27 Hæ sunt cognationes Zabulon, quarum numerus fuit sexaginta millia quingenti.
Num 34:25 De tribu Zabulon, Elisaphan filius Pharnach.
Deut 27:13 Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali.
Deut 33:18 Et Zabulon ait: Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.
Deut 33:18 Et Zabulon ait: Lætare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar in tabernaculis tuis.
Ios 19:10 Ceciditque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas: factus est terminus possessionis eorum usque Sarid.
Ios 19:16 Hæc est hæreditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas, urbes et viculi earum.
Ios 19:27 Ac revertitur contra orientem Bethdagon: et pertransit usque Zabulon et vallem Jephthaël contra aquilonem in Bethemec et Nehiel. Egrediturque ad lævam Cabul,
Ios 19:34 revertiturque terminus contra occidentem in Azanotthabor, atque inde egreditur in Hucuca, et pertransit in Zabulon contra meridiem, et in Aser contra occidentem, et in Juda ad Jordanem contra ortum solis:
Ios 21:7 Et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim.
Ios 21:34 Filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon, Jecnam, et Cartha
Idc 1:30 Zabulon non delevit habitatores Cetron, et Naalol: sed habitavit Chananæus in medio ejus, factusque est ei tributarius.
Idc 4:6 Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israël: Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon:
Idc 4:10 Qui, accitis Zabulon et Nephthali, ascendit cum decem millibus pugnatorum, habens Debboram in comitatu suo.
Idc 5:14 Ex Ephraim delevit eos in Amalec, et post eum ex Benjamin in populos tuos, o Amalec: de Machir principes descenderunt, et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum.
Idc 5:18 Zabulon vero et Nephthali obtulerunt animas suas morti in regione Merome.
Idc 6:35 Misitque nuntios in universum Manassen, qui et ipse secutus est eum: et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nephthali, qui occurrerunt ei.
Idc 12:12 mortuusque est, ac sepultus in Zabulon.
I Par 2:1 Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
I Par 6:63 Filiis autem Merari per cognationes suas de tribu Ruben, et de tribu Gad, et de tribu Zabulon, dederunt sorte civitates duodecim.
I Par 6:77 Filiis autem Merari residuis: de tribu Zabulon, Remmono et suburbana ejus, et Thabor cum suburbanis sus:
I Par 12:33 Porro de Zabulon qui egrediebantur ad prælium, et stabant in acie instructi armis bellicis, quinquaginta millia venerunt in auxilium, non in corde duplici.
I Par 12:40 Sed et qui juxta eos erant, usque ad Issachar, et Zabulon, et Nephthali, afferebant panes in asinis, et camelis, et mulis, et bobus ad vescendum: farinam, palathas, uvam passam, vinum, oleum, boves, arietes ad omnem copiam: gaudium quippe erat in Israël.
II Par 30:10 Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
II Par 30:11 Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.
II Par 30:18 Magna etiam pars populi de Ephraim et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase, non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur
Ps 67:28 Ibi Benjamin adolescentulus, in mentis excessu; principes Juda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthali.
Isa 9:1 Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium.
Ezech 48:26 Et super terminum Issachar, a plaga orientali usque ad plagam occidentalem, Zabulon una.
Ezech 48:27 Et super terminum Zabulon, a plaga orientali usque ad plagam maris, Gad una.
Ezech 48:33 Et ad plagam meridianam, quingentos et quatuor millia metieris, et portæ tres: porta Simeonis una, porta Issachar una, porta Zabulon una.
Mt 4:13 et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim:
Mt 4:15 Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium:
Apoc 7:8 ex tribu Zabulon duodecim millia signati: ex tribu Joseph duodecim millia signati: ex tribu Benjamin duodecim millia signati.