Gen 27:22
|
Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau.
|
I Reg 26:17
|
Cognovit autem Saul vocem David, et dixit: Numquid vox hæc tua, fili mi David? Et ait David: Vox mea, domine mi rex.
|
Ps 28:3
|
Vox Domini super aquas; Deus majestatis intonuit; Dominus super aquas multas.
|
Ps 28:4
|
Vox Domini in virtute; vox Domini in magnificentia.
|
Ps 28:5
|
Vox Domini confringentis cedros, et confringet Dominus cedros Libani;
|
Ps 28:7
|
Vox Domini intercidentis flammam ignis.
|
Ps 28:8
|
Vox Domini concutientis desertum et commovebit Dominus desertum Cades.
|
Ps 28:9
|
Vox Domini præparantis cervos, et revelabit condensa; et in templo ejus omnes dicent gloriam.
|
Ps 117:15
|
Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum.
|
Cant 2:8
|
SPONSA. Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.
|
Cant 5:2
|
SPONSA. Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: SPONSUS. Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium.
|
Eccli 38:30
|
Vox mallei innovat aurem ejus, et contra similitudinem vasis oculus ejus.
|
Eccli 43:18
|
Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus:
|
Isa 13:4
|
Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium; vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum præcepit militiæ belli,
|
Isa 40:3
|
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite in solitudine semitas Dei nostri.
|
Isa 40:6
|
Vox dicentis: Clama. Et dixi: Quid clamabo? Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri.
|
Isa 52:8
|
Vox speculatorum tuorum: levaverunt vocem, simul laudabunt, quia oculo ad oculum videbunt cum converterit Dominus Sion.
|
Isa 66:6
|
Vox populi de civitate, vox de templo, vox Domini reddentis retributionem inimicis suis.
|
Ier 3:21
|
Vox in viis audita est, ploratus et ululatus filiorum Israël, quoniam iniquam fecerunt viam suam, obliti sunt Domini Dei sui.
|
Ier 4:15
|
Vox enim annuntiantis a Dan, et notum facientis idolum de monte Ephraim.
|
Ier 10:22
|
Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum.
|
Ier 25:36
|
Vox clamoris pastorum et ululatus optimatum gregis, quia vastavit Dominus pascua eorum:
|
Ier 31:15
|
Hæc dicit Dominus: Vox in excelso audita est lamentationis, luctus, et fletus Rachel plorantis filios suos, et nolentis consolari super eis, quia non sunt.
|
Ier 46:22
|
Vox ejus quasi æris sonabit: quoniam cum exercitu properabunt, et cum securibus venient ei quasi cædentes ligna.
|
Ier 48:3
|
Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.
|
Ier 50:22
|
Vox belli in terra, et contritio magna.
|
Ier 50:28
|
Vox fugientium, et eorum qui evaserunt de terra Babylonis, ut annuntient in Sion ultionem Domini Dei nostri, ultionem templi ejus.
|
Ier 51:54
|
Vox clamoris de Babylone, et contritio magna de terra Chaldæorum:
|
Mich 6:9
|
Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum: audite, tribus, et quis approbabit illud?
|
Nah 3:2
|
Vox flagelli, et vox impetus rotæ, et equi frementis, et quadrigæ ferventis, et equitis ascendentis,
|
Soph 1:14
|
Juxta est dies Domini magnus: juxta est, et velox nimis. Vox diei Domini amara: tribulabitur ibi fortis.
|
Zach 11:3
|
Vox ululatus pastorum, quia vastata est magnificentia eorum: vox rugitus leonum, quoniam vastata est superbia Jordanis.
|
Mt 2:18
|
Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus multus: Rachel plorans filios suos, et noluit consolari, quia non sunt.
|
Mt 3:3
|
Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus.
|
Mc 1:3
|
Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
|
Lc 3:4
|
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini; rectas facite semitas ejus:
|