Gen 3:10
|
Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me.
|
Deut 4:12
|
Locutusque est Dominus ad vos de medio ignis. Vocem verborum ejus audistis, et formam penitus non vidistis.
|
Iob 29:10
|
Vocem suam cohibebant duces, et lingua eorum gutturi suo adhærebat.
|
Ps 118:149
|
Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
|
Ier 4:31
|
Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Væ mihi quia defecit anima mea propter interfectos!
|
Ier 30:5
|
Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.
|
Lam 2:7
|
ZAIN. Repulit Dominus altare suum; maledixit sanctificationi suæ: tradidit in manu inimici muros turrium ejus. Vocem dederunt in domo Domini sicut in die solemni.
|
Lam 3:56
|
COPH. Vocem meam audisti; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.
|