IV Reg 4:12
|
Dixitque ad Giezi puerum suum: Voca Sunamitidem istam. Qui cum vocasset eam, et illa stetisset coram eo,
|
IV Reg 4:36
|
At ille vocavit Giezi, et dixit ei: Voca Sunamitidem hanc. Quæ vocata, ingressa est ad eum. Qui ait: Tolle filium tuum.
|
II Par 18:8
|
Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Michæam filium Jemla.
|
Iob 5:1
|
Voca ergo, si est qui tibi respondeat, et ad aliquem sanctorum convertere.
|
Iob 13:22
|
Voca me, et ego respondebo tibi: aut certe loquar, et tu responde mihi.
|
Isa 8:3
|
et accessi ad prophetissam, et concepit, et peperit filium. Et dixit Dominus ad me: Voca nomen ejus: Accelera spolia detrahere; Festina prædari:
|
Osee 1:4
|
Et dixit Dominus ad eum: Voca nomen ejus Jezrahel, quoniam adhuc modicum, et visitabo sanguinem Jezrahel super domum Jehu, et quiescere faciam regnum domus Israël.
|
Osee 1:6
|
Et concepit adhuc, et peperit filiam. Et dixit ei: Voca nomen ejus, Absque misericordia, quia non addam ultra misereri domui Israël, sed oblivione obliviscar eorum.
|
Osee 1:9
|
Et dixit: Voca nomen ejus, Non populus meus, quia vos non populus meus, et ego non ero vester.
|
Mt 20:8
|
Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
|