Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Vinum

Lev 10:9 Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras:
Esth 1:7 Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et præcipuum ponebatur.
Eccli 9:15 Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud.
Eccli 19:2 Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos.
Eccli 31:35 Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem ab initio.
Eccli 31:38 Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit.
Eccli 40:20 Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ.
Isa 16:10 Et auferetur lætitia et exsultatio de Carmelo, et in vineis non exsultabit neque jubilabit. Vinum in torculari non calcabit qui calcare consueverat; vocem calcantium abstuli.
Io 2:3 Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent.