Ex 31:13
|
Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis: quia signum est inter me et vos in generationibus vestris: ut sciatis quia ego Dominus, qui sanctifico vos.
|
Deut 2:5
|
Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.
|
Deut 11:32
|
Videte ergo ut impleatis cæremonias atque judicia, quæ ego hodie ponam in conspectu vestro.
|
Deut 32:39
|
Videte quod ego sim solus, et non sit alius deus præter me: ego occidam, et ego vivere faciam: percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.
|
IV Reg 6:32
|
Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.
|
IV Reg 10:10
|
Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ.
|
II Par 19:6
|
et præcipiens judicibus, Videte, ait, quid faciatis: non enim hominis exercetis judicium, sed Domini: et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit.
|
I Esd 4:22
|
Videte ne negligenter hoc impleatis, et paulatim crescat malum contra reges.
|
Tob 2:21
|
cujus cum vocem balantis vir ejus audisset, dixit: Videte, ne forte furtivus sit, reddite cum dominis suis, quia non licet nobis aut edere ex furto aliquid, aut contingere.
|
Eccli 24:47
|
Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem.
|
Eccli 51:35
|
Videte oculis vestris, quia modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem.
|
Ier 2:31
|
generatio vestra. Videte verbum Domini: Numquid solitudo factus sum Israëli, aut terra serotina? Quare ergo dixit populus meus: Recessimus, non veniemus ultra ad te?
|
Bar 6:4
|
Videte ergo ne et vos similes efficiamini factis alienis, et metuatis, et metus vos capiat in ipsis.
|
Mt 9:30
|
Et aperti sunt oculi eorum: et comminatus est illis Jesus, dicens: Videte ne quis sciat.
|
Mt 18:10
|
Videte ne contemnatis unum ex his pusillis: dico enim vobis, quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.
|
Mt 24:4
|
Et respondens Jesus, dixit eis: Videte ne quis vos seducat:
|
Mt 24:6
|
Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini: oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis:
|
Mc 4:24
|
Et dicebat illis: Videte quid audiatis. In qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis, et adjicietur vobis.
|
Mc 8:15
|
Et præcipiebat eis, dicens: Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
|
Mc 13:5
|
Et respondens Jesus cœpit dicere illis: Videte ne quid vos seducat:
|
Mc 13:9
|
Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
|
Mc 13:33
|
Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
|
Lc 8:18
|
Videte ergo quomodo audiatis? Qui enim habet, dabitur illi: et quicumque non habet, etiam quod putat se habere, auferetur ab illo.
|
Lc 12:15
|
Dixitque ad illos: Videte, et cavete ab omni avaritia: quia non in abundantia cujusquam vita ejus est ex his quæ possidet.
|
Lc 21:8
|
Qui dixit: Videte ne seducamini: multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum: et tempus appropinquavit: nolite ergo ire post eos.
|
Lc 21:29
|
Et dixit illis similitudinem: Videte ficulneam, et omnes arbores:
|
Act 13:40
|
Videte ergo ne superveniat vobis quod dictum est in prophetis:
|
Act 13:41
|
Videte contemptores, et admiramini, et disperdimini: quia opus operor ego in diebus vestris, opus quod non credetis, si quis enarraverit vobis.
|
I Cor 1:26
|
Videte enim vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles:
|
I Cor 8:9
|
Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis.
|
I Cor 10:18
|
Videte Israël secundum carnem: nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris?
|
Gal 6:11
|
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
|
Eph 5:15
|
Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis: non quasi insipientes,
|
Phil 3:2
|
Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem.
|
Col 2:8
|
Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:
|
I Thess 5:15
|
Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
|
Heb 3:12
|
Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo:
|
Heb 12:25
|
Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus.
|
I Io 3:1
|
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
|
II Io 1:8
|
Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis.
|