Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Vere

Gen 28:16 Cumque evigilasset Jacob de somno, ait: Vere Dominus est in loco isto, et ego nesciebam.
Deut 31:17 Et irascetur furor meus contra eum in die illo: et derelinquam eum, et abscondam faciem meam ab eo, et erit in devorationem: invenient eum omnia mala et afflictiones, ita ut dicat in illo die: Vere quia non est Deus mecum, invenerunt me hæc mala.
Ios 7:20 Responditque Achan Josue, et dixit ei: Vere ego peccavi Domino Deo Israël, et sic et sic feci.
I Reg 25:21 Et ait David: Vere frustra servavi omnia quæ hujus erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis quæ ad eum pertinebant: et reddidit mihi malum pro bono.
IV Reg 5:15 Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, venit, et stetit coram eo, et ait: Vere scio quod non sit alius Deus in universa terra, nisi tantum in Israël. Obsecro itaque ut accipias benedictionem a servo tuo.
IV Reg 19:17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes, et terras omnium.
Iob 5:2 Vere stultum interficit iracundia, et parvulum occidit invidia.
Iob 9:2 Vere scio quod ita sit, et quod non justificetur homo compositus Deo.
Iob 34:12 Vere enim Deus non condemnabit frustra, nec Omnipotens subvertet judicium.
Iob 36:4 Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi.
Isa 37:18 Vere enim, Domine, desertas fecerunt reges Assyriorum terras, et regiones earum,
Isa 40:7 Exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, quia spiritus Domini sufflavit in eo. Vere fœnum est populus;
Isa 43:9 Omnes gentes congregatæ sunt simul, et collectæ sunt tribus. Quis in vobis annuntiet istud, et quæ prima sunt audire nos faciet? Dent testes eorum, justificentur, et audiant et dicant: Vere.
Isa 45:15 Vere tu es Deus absconditus, Deus Israël, salvator.
Isa 53:4 Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit; et nos putavimus eum quasi leprosum, et percussum a Deo, et humiliatum.
Ier 3:23 Vere mendaces erant colles et multitudo montium: vere in Domino Deo nostro salus Israël.
Ier 8:8 Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum!
Ier 16:19 Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit.
Dan 2:47 Loquens ergo rex, ait Danieli: Vere Deus vester Deus deorum est, et Dominus regum, et revelans mysteria: quoniam tu potuisti aperire hoc sacramentum.
Dan 3:91 Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere, rex.
Mt 14:33 Qui autem in navicula erant, venerunt, et adoraverunt eum, dicentes: Vere Filius Dei es.
Mt 26:73 Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
Mt 27:54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.
Mc 14:70 At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro: Vere ex illis es: nam et Galilæus es.
Mc 15:39 Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat.
Lc 12:44 Vere dico vobis, quoniam supra omnia quæ possidet, constituet illum.
Lc 21:3 Et dixit: Vere dico vobis, quia vidua hæc pauper plus quam omnes misit.
Lc 22:59 Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est.
Lc 23:47 Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat.