Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Venite

Gen 11:3 Dixitque alter ad proximum suum: Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento:
Gen 11:4 et dixerunt: Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cujus culmen pertingat ad cælum: et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.
Gen 11:7 Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
Ex 1:10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
Num 21:27 Idcirco dicitur in proverbio: [Venite in Hesebon: ædificetur, et construatur civitas Sehon:
I Reg 9:9 (Olim in Israël sic loquebatur unusquisque vadens consulere Deum: Venite, et eamus ad videntem. Qui enim propheta dicitur hodie, vocabatur olim videns.)
I Reg 11:14 Dixit autem Samuel ad populum: Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.
III Reg 18:30 dixit Elias omni populo: Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit altare Domini, quod destructum fuerat.
Ps 33:12 Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos.
Ps 45:9 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,
Ps 65:5 Venite, et videte opera Dei; terribilis in consiliis super filios hominum.
Ps 65:16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.
Ps 82:5 Dixerunt: Venite, et disperdamus eos de gente, et non memoretur nomen Israël ultra.
Ps 94:1 Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;
Ps 94:6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos;
Prov 9:5 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis.
Sap 2:6 Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
Isa 2:3 et ibunt populi multi, et dicent: Venite, et ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob; et docebit nos vias suas, et ambulabimus in semitis ejus, quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Isa 56:12 Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.
Ier 12:9 Numquid avis discolor hæreditas mea mihi? numquid avis tincta per totum? Venite, congregamini, omnes bestiæ terræ, properate ad devorandum.
Ier 18:18 Et dixerunt: Venite, et cogitemus contra Jeremiam cogitationes: non enim peribit lex a sacerdote, neque consilium a sapiente, nec sermo a propheta: venite, et percutiamus eum lingua, et non attendamus ad universos sermones ejus.
Ier 35:11 Cum autem ascendisset Nabuchodonosor rex Babylonis ad terram nostram, diximus: Venite, et ingrediamur Jerusalem a facie exercitus Chaldæorum, et a facie exercitus Syriæ: et mansimus in Jerusalem.
Ier 41:6 Egressus ergo Ismahel filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphath, incedens et plorans ibat: cum autem occurrisset eis, dixit ad eos: Venite ad Godoliam filium Ahicam.
Ier 48:2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
Ier 50:26 Venite ad eam ab extremis finibus, aperite ut exeant qui conculcent eam: tollite de via lapides, et redigite in acervos: et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.
Ezech 33:30 Et tu, fili hominis, filii populi tui, qui loquuntur de te juxta muros et in ostiis domorum, et dicunt unus ad alterum, vir ad proximum suum, loquentes: Venite, et audiamus quis sit sermo egrediens a Domino.
Osee 6:1 In tribulatione sua mane consurgent ad me: Venite, et revertamur ad Dominum,
Amos 4:4 Venite ad Bethel, et impie agite; ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem: et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras.
Ion 1:7 Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.
Mich 4:2 et properabunt gentes multæ, et dicent: Venite, ascendamus ad montem Domini, et ad domum Dei Jacob: et docebit nos de viis suis, et ibimus in semitis ejus, quia de Sion egredietur lex, et verbum Domini de Jerusalem.
Mt 4:19 et ait illis: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Mt 11:28 Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, et ego reficiam vos.
Mt 25:34 Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi:
Mc 1:17 et dixit eis Jesus: Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
Mc 6:31 Et ait illis: Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi: et nec spatium manducandi habebant.
Io 1:39 Dicit eis: Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo: hora autem erat quasi decima.
Io 4:29 Venite, et videte hominem qui dixit mihi omnia quæcumque feci: numquid ipse est Christus?
Io 21:12 Dicit eis Jesus: Venite, prandete. Et nemo audebat discumbentium interrogare eum: Tu quis es? scientes, quia Dominus est.
Apoc 19:17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei: