Ex 10:3
|
Introierunt ergo Moyses et Aaron ad Pharaonem, et dixerunt ei: Hæc dicit Dominus Deus Hebræorum: Usquequo non vis subjici mihi? dimitte populum meum, ut sacrificet mihi.
|
Ex 10:7
|
Dixerunt autem servi Pharaonis ad eum: Usquequo patiemur hoc scandalum? dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit Ægyptus?
|
Ex 16:28
|
Dixit autem Dominus ad Moysen: Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam?
|
Num 14:11
|
Et dixit Dominus ad Moysen: Usquequo detrahet mihi populus iste? quousque non credent mihi, in omnibus signis quæ feci coram eis?
|
Num 14:27
|
Usquequo multitudo hæc pessima murmurat contra me? querelas filiorum Israël audivi.
|
Ios 18:3
|
Ad quos Josue ait: Usquequo marcetis ignavia, et non intratis ad possidendam terram, quam Dominus Deus patrum vestrorum dedit vobis?
|
Idc 16:13
|
Dixitque Dalila rursum ad eum: Usquequo decipis me, et falsum loqueris? ostende quo vinciri debeas. Cui respondit Samson: Si septem crines capitis mei cum licio plexueris, et clavum his circumligatum terræ fixeris, infirmus ero.
|
I Reg 1:14
|
dixitque ei: Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades.
|
I Reg 16:1
|
Dixitque Dominus ad Samuelem: Usquequo tu luges Saul, cum ego projecerim eum ne regnet super Israël? Imple cornu tuum oleo, et veni, ut mittam te ad Isai Bethlehemitem: providi enim in filiis ejus mihi regem.
|
II Reg 2:26
|
Et exclamavit Abner ad Joab, et ait: Num usque ad internecionem tuus mucro desæviet? an ignoras quod periculosa sit desperatio? Usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos?
|
III Reg 18:21
|
Accedens autem Elias ad omnem populum, ait: Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum: si autem Baal, sequimini illum. Et non respondit ei populus verbum.
|
Iob 7:19
|
Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me ut glutiam salivam meam?
|
Iob 8:2
|
Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui?
|
Iob 19:2
|
Usquequo affligitis animam meam, et atteritis me sermonibus?
|
Ps 12:1
|
In finem. Psalmus David. Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem? usquequo avertis faciem tuam a me?
|
Ps 12:3
|
Usquequo exaltabitur inimicus meus super me?
|
Ps 73:10
|
Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?
|
Ps 78:5
|
Usquequo, Domine, irasceris in finem? accendetur velut ignis zelus tuus?
|
Ps 81:2
|
Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?
|
Ps 88:47
|
Usquequo, Domine, avertis in finem: exardescet sicut ignis ira tua?
|
Ps 93:3
|
Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur?
|
Prov 1:22
|
Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi sunt noxia cupient, et imprudentes odibunt scientiam?
|
Prov 6:9
|
Usquequo, piger, dormies? quando consurges e somno tuo?
|
Isa 6:11
|
Et dixi: Usquequo, Domine? Et dixit: Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta.
|
Ier 4:21
|
Usquequo videbo fugientem, audiam vocem buccinæ?
|
Ier 12:4
|
Usquequo lugebit terra, et herba omnis regionis siccabitur, propter malitiam habitantium in ea? Consumptum est animal, et volucre, quoniam dixerunt: Non videbit novissima nostra.
|
Ier 23:26
|
Usquequo istud est in corde prophetarum vaticinantium mendacium, et prophetantium seductiones cordis sui?
|
Ier 31:22
|
Usquequo deliciis dissolveris, filia vaga? quia creavit Dominus novum super terram: femina circumdabit virum.
|
Dan 8:13
|
Et audivi unum de sanctis loquentem: et dixit unus sanctus alteri nescio cui loquenti: Usquequo visio, et juge sacrificium, et peccatum desolationis quæ facta est: et sanctuarium, et fortitudo conculcabitur?
|
Dan 12:6
|
Et dixi viro qui erat indutus lineis, qui stabat super aquas fluminis: Usquequo finis horum mirabilium?
|
Osee 8:5
|
Projectus est vitulus tuus, Samaria; iratus est furor meus in eos. Usquequo non poterunt emundari?
|
Hab 1:2
|
Usquequo, Domine, clamabo,et non exaudies? vociferabor ad te, vim patiens, et non salvabis?
|
Apoc 6:10
|
et clamabant voce magna, dicentes: Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra?
|