Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Unus

Ios 23:10 Unus e vobis persequetur hostium mille viros: quia Dominus Deus vester pro vobis ipse pugnabit, sicut pollicitus est.
I Reg 13:17 Et egressi sunt ad prædandum de castris Philisthinorum tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephra ad terram Sual:
III Reg 7:3 Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quæ quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim
Eccles 4:8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis; nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam bonis? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
Sap 7:6 Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
Eccli 1:8 Unus est altissimus, Creator omnipotens, et rex potens et metuendus nimis, sedens super thronum illius, et dominans Deus.
Eccli 34:28 Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis, nisi labor?
Eccli 34:29 Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus?
Ezech 33:24 Fili hominis, qui habitant in ruinosis his super humum Israël, loquentes aiunt: Unus erat Abraham, et hæreditate possedit terram: nos autem multi sumus: nobis data est terra in possessionem.
II Mach 7:2 Unus autem ex illis, qui erat primus, sic ait: Quid quæris, et quid vis discere a nobis? parati sumus mori, magis quam patrias Dei leges prævaricari.
Mt 19:17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
Mc 14:20 Qui ait illis: Unus ex duodecim, qui intingit mecum manum in catino.
Mc 14:47 Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam.
Lc 17:15 Unus autem ex illis, ut vidit quia mundatus est, regressus est, cum magna voce magnificans Deum,
Lc 23:39 Unus autem de his, qui pendebant, latronibus, blasphemabat eum, dicens: Si tu es Christus, salvum fac temetipsum et nos.
Io 11:49 Unus autem ex ipsis, Caiphas nomine, cum esset pontifex anni illius, dixit eis: Vos nescitis quidquam,
Eph 4:5 Unus Dominus, una fides, unum baptisma.
Eph 4:6 Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
I Tim 2:5 Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:
Iac 4:12 Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare.