Num 2:9
|
Universi qui in castris Judæ enumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex millia quadringenti: et per turmas suas primi egredientur.
|
IV Reg 3:21
|
Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent reges ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis.
|
I Par 25:6
|
Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman.
|
Iudith 13:22
|
Universi autem adorantes Dominum, dixerunt ad eam: Benedixit te Dominus in virtute sua, quia per te ad nihilum redegit inimicos nostros.
|
Isa 14:10
|
Universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut et nos; nostri similis effectus es.
|
Ezech 27:35
|
Universi habitatores insularum obstupuerunt super te: et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
|