Idc 19:14
|
Transierunt ergo Jebus, et cœptum carpebant iter, occubuitque eis sol juxta Gabaa, quæ est in tribu Benjamin:
|
II Reg 17:20
|
Cumque venissent servi Absalom in domum, ad mulierem dixerunt: Ubi est Achimaas et Jonathas? Et respondit eis mulier: Transierunt festinanter, gustata paululum aqua. At hi qui quærebant, cum non reperissent, reversi sunt in Jerusalem.
|
III Reg 22:1
|
Transierunt igitur tres anni absque bello inter Syriam et Israël.
|
Sap 5:9
|
Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,
|
Isa 10:29
|
Transierunt cursim, Gaba sedes nostra; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.
|