Ps 18:10
|
Timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa.
|
Ps 54:6
|
Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ.
|
Prov 1:7
|
Timor Domini principium sapientiæ; sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt.
|
Prov 8:13
|
Timor Domini odit malum, arrogantiam et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor.
|
Prov 10:27
|
Timor Domini apponet dies, et anni impiorum breviabuntur.
|
Prov 14:27
|
Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis.
|
Prov 15:33
|
Timor Domini disciplina sapientiæ, et gloriam præcedit humilitas.
|
Prov 19:23
|
Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.
|
Eccli 1:11
|
Timor Domini gloria, et gloriatio, et lætitia, et corona exsultationis.
|
Eccli 1:12
|
Timor Domini delectabit cor, et dabit lætitiam, et gaudium, et longitudinem dierum.
|
Eccli 1:17
|
Timor Domini scientiæ religiositas:
|
Eccli 1:27
|
Timor Domini expellit peccatum:
|
Eccli 25:14
|
Timor Dei super omnia se superposuit.
|
Eccli 25:16
|
Timor Dei initium dilectionis ejus: fidei autem initium agglutinandum est ei.
|
Eccli 40:28
|
Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.
|
I Io 4:18
|
Timor non est in caritate: sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor pœnam habet: qui autem timet, non est perfectus in caritate.
|