Gen 1:2
|
Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas.
|
Gen 20:15
|
et ait: Terra coram vobis est, ubicumque tibi placuerit habita.
|
Gen 47:6
|
Terra Ægypti in conspectu tuo est: in optimo loco fac eos habitare, et trade eis terram Gessen. Quod si nosti in eis esse viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
|
Lev 25:23
|
Terra quoque non vendetur in perpetuum, quia mea est, et vos advenæ et coloni mei estis:
|
Num 13:33
|
Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes: Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos: populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.
|
Num 14:7
|
et ad omnem multitudinem filiorum Israël locuti sunt: Terra, quam circuivimus, valde bona est.
|
Deut 2:20
|
Terra gigantum reputata est: et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim,
|
Deut 3:13
|
Reliquam autem partem Galaad, et omnem Basan regni Og, tradidi mediæ tribui Manasse, omnem regionem Argob: cunctaque Basan vocatur Terra gigantum.
|
Deut 11:10
|
Terra enim, ad quam ingrederis possidendam, non est sicut terra Ægypti, de qua existi, ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur irriguæ:
|
Ios 14:9
|
Juravitque Moyses in die illo, dicens: Terra, quam calcavit pes tuus, erit possessio tua, et filiorum tuorum in æternum: quia secutus es Dominum Deum meum.
|
Ios 17:6
|
Filiæ enim Manasse possederunt hæreditatem in medio filiorum ejus. Terra autem Galaad cecidit in sortem filiorum Manasse qui reliqui erant.
|
I Esd 9:11
|
quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est juxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.
|
Iob 9:24
|
Terra data est in manus impii, vultum judicum ejus operit. Quod si non ille est, quis ergo est?
|
Iob 16:19
|
Terra, ne operias sanguinem meum, neque inveniat in te locum latendi clamor meus:
|
Iob 28:5
|
Terra, de qua oriebatur panis, in loco suo igni subversa est.
|
Ps 66:7
|
Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster!
|
Isa 1:7
|
Terra vestra deserta; civitates vestræ succensæ igni: regionem vestram coram vobis alieni devorant, et desolabitur sicut in vastitate hostili.
|
Ier 22:29
|
Terra, terra, terra, audi sermonem Domini.
|
Ezech 33:2
|
Fili hominis, loquere ad filios populi tui, et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terræ virum unum de novissimis suis, et constituerit eum super se speculatorem:
|
Ezech 36:35
|
dicent: Terra illa inculta facta est ut hortus voluptatis: et civitates desertæ, et destitutæ atque suffossæ, munitæ sederunt.
|
Mt 4:15
|
Terra Zabulon, et terra Nephthalim, via maris trans Jordanem, Galilæa gentium:
|
Heb 6:7
|
Terra enim sæpe venientem super se bibens imbrem, et generans herbam opportunam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Deo:
|