Deut 2:14
|
Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit: donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus:
|
Tob 12:20
|
Tempus est ergo ut revertar ad eum, qui me misit: vos autem benedicite Deum, et narrate omnia mirabilia ejus.
|
Iob 28:3
|
Tempus posuit tenebris, et universorum finem ipse considerat, lapidem quoque caliginis et umbram mortis.
|
Ps 118:126
|
Tempus faciendi, Domine; dissipaverunt legem tuam.
|
Eccles 3:2
|
Tempus nascendi, et tempus moriendi; tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
|
Eccles 3:3
|
Tempus occidendi, et tempus sanandi; tempus destruendi, et tempus ædificandi.
|
Eccles 3:4
|
Tempus flendi, et tempus ridendi; tempus plangendi, et tempus saltandi.
|
Eccles 3:5
|
Tempus spargendi lapides, et tempus colligendi, tempus amplexandi, et tempus longe fieri ab amplexibus.
|
Eccles 3:6
|
Tempus acquirendi, et tempus perdendi; tempus custodiendi, et tempus abjiciendi.
|
Eccles 3:7
|
Tempus scindendi, et tempus consuendi; tempus tacendi, et tempus loquendi.
|
Eccles 3:8
|
Tempus dilectionis, et tempus odii; tempus belli, et tempus pacis.
|
Eccles 8:5
|
Qui custodit præceptum non experietur quidquam mali. Tempus et responsionem cor sapientis intelligit.
|
II Mach 14:5
|
Tempus autem opportunum dementiæ suæ nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur,
|
Mt 26:18
|
At Jesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
|
Io 7:6
|
Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.
|