Ier 43:7
|
et ingressi sunt terram Ægypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis.
|
Ier 43:8
|
Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens:
|
Ier 43:9
|
Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quæ est sub muto latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judæis,
|
Ier 44:1
|
Verbum quod factum est per Jeremiam ad omnes Judæos qui habitabant in terra Ægypti, habitantes in Magdalo, et in Taphnis, et in Memphis, et in terra Phatures, dicens:
|
Ier 46:14
|
Annuntiate Ægypto, et auditum facite in Magdalo, et resonet in Memphis, et in Taphnis: dicite: Sta, et præpara te, quia devorabit gladius ea quæ per circuitum tuum sunt.
|
Ezech 30:14
|
Et disperdam terram Phathures, et dabo ignem in Taphnis, et faciam judicia in Alexandria.
|
Ezech 30:18
|
Et in Taphnis nigrescet dies, cum contrivero ibi sceptra Ægypti, et defecerit in ea superbia potentiæ ejus: ipsam nubes operiet, filiæ autem ejus in captivitatem ducentur.
|