Ex 2:9
|
Ad quam locuta filia Pharaonis: Accipe, ait, puerum istum, et nutri mihi: ego dabo tibi mercedem tuam. Suscepit mulier, et nutrivit puerum: adultumque tradidit filiæ Pharaonis.
|
I Reg 25:35
|
Suscepit ergo David de manu ejus omnia quæ attulerat ei, dixitque ei: Vade pacifice in domum tuam, ecce audivi vocem tuam, et honoravi faciem tuam.
|
I Par 12:18
|
Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait: Tui sumus, o David; et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis: te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ.
|
Ps 106:17
|
Suscepit eos de via iniquitatis eorum, propter injustitias enim suas humiliati sunt.
|
Lc 1:54
|
Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ:
|