Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Stultus

Prov 14:9 Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia.
Prov 15:5 Stultus irridet disciplinam patris sui; qui autem custodit increpationes astutior fiet. In abundanti justitia virtus maxima est, cogitationes autem impiorum eradicabuntur.
Prov 17:18 Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
Prov 17:28 Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
Eccles 4:5 Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens:
Eccles 10:14 Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit; et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?
Eccli 18:18 Stultus acriter improperabit: et datus indisciplinati tabescere facit oculos.
Eccli 21:26 Stultus a fenestra respiciet in domum: vir autem eruditus foris stabit.
Ier 10:14 Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis.
Ier 51:17 Stultus factus est omnis homo a scientia; confusus est omnis conflator in sculptili, quia mendax est conflatio eorum, nec est spiritus in eis.