Mt 3:16
|
Baptizatus autem Jesus, confestim ascendit de aqua, et ecce aperti sunt ei cæli: et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et venientem super se.
|
Mt 12:32
|
Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro.
|
Mc 1:10
|
Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
|
Mc 3:29
|
qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habebit remissionem in æternum, sed reus erit æterni delicti.
|
Mc 3:30
|
Quoniam dicebant: Spiritum immundum habet.
|
Lc 12:10
|
Et omnis qui dicit verbum in Filium hominis, remittetur illi: ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit, non remittetur.
|
Io 1:32
|
Et testimonium perhibuit Joannes, dicens: Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
|
Io 1:33
|
Et ego nesciebam eum: sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
|
Io 14:17
|
Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum: vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
|
Io 15:26
|
Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
|
Io 20:22
|
Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:
|
Act 1:2
|
usque in diem, qua præcipiens Apostolis per Spiritum Sanctum, quos elegit, assumptus est:
|
Act 5:9
|
Petrus autem ad eam: Quid utique convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum qui sepelierunt virum tuum ad ostium, et efferent te.
|
Act 8:15
|
Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum:
|
Act 8:17
|
Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
|
Act 8:19
|
dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:
|
Act 10:47
|
Tunc respondit Petrus: Numquid aquam quis prohibere potest ut non baptizentur hi qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos?
|
Act 15:8
|
Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis,
|
Act 19:2
|
dixitque ad eos: Si Spiritum Sanctum accepistis credentes? At illi dixerunt ad eum: Sed neque si Spiritus Sanctus est, audivimus.
|
Act 21:4
|
Inventis autem discipulis, mansimus ibi diebus septem: qui Paulo dicebant per Spiritum ne ascenderet Jerosolymam.
|
Rom 5:5
|
spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.
|
Rom 8:9
|
Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
|
Rom 8:11
|
Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
|
I Cor 2:10
|
nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
|
I Cor 2:12
|
Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis:
|
I Cor 7:40
|
Beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium: puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam.
|
I Cor 12:8
|
Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum:
|
I Cor 12:8
|
Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum:
|
Gal 3:2
|
Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?
|
Gal 3:5
|
Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et operatur virtutes in vobis: ex operibus legis, an ex auditu fidei?
|
Gal 4:6
|
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.
|
Eph 3:16
|
ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem,
|
Eph 4:30
|
Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis.
|
I Thess 4:8
|
Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.
|
I Thess 5:19
|
Spiritum nolite extinguere.
|
II Tim 1:14
|
Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
|
Heb 9:14
|
quanto magis sanguis Christi, qui per Spiritum Sanctum semetipsum obtulit immaculatum Deo, emundabit conscientiam nostram ab operibus mortuis, ad serviendum Deo viventi?
|
I Io 4:6
|
Nos ex Deo sumus. Qui novit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos: in hoc cognoscimus Spiritum veritatis, et spiritum erroris.
|
Iudae 1:19
|
Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.
|