Gen 4:22
|
Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera æris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noëma.
|
Gen 20:2
|
Dixitque de Sara uxore suo: Soror mea est. Misit ergo Abimelech rex Geraræ, et tulit eam.
|
Gen 20:5
|
nonne ipse dixit mihi: Soror mea est: et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei, et munditia manuum mearum feci hoc.
|
Gen 24:60
|
imprecantes prospera sorori suæ, atque dicentes: Soror nostra es, crescas in mille millia, et possideat semen tuum portas inimicorum suorum.
|
Gen 26:7
|
Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem.
|
I Par 1:39
|
Filii Lotan: Hori, Homam. Soror autem Lotan fuit Thamna.
|
I Par 7:18
|
Soror autem ejus Regina peperit Virum decorum, et Abiezer, et Mohola.
|
Prov 7:4
|
Dic sapientiæ: Soror mea es, et prudentiam voca amicam tuam:
|
Cant 8:8
|
CHORUS FRATRUM. Soror nostra parva, et ubera non habet; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est?
|