Mt 13:30
|
Sinite utraque crescere usque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus: Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum: triticum autem congregate in horreum meum.
|
Mt 15:14
|
Sinite illos: cæci sunt, et duces cæcorum; cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadunt.
|
Mt 19:14
|
Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.
|
Mc 10:14
|
Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis: Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos: talium enim est regnum Dei.
|
Mc 14:6
|
Jesus autem dixit: Sinite eam, quid illi molesti estis? Bonum opus operata est in me:
|
Mc 15:36
|
Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens: Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum.
|
Lc 18:16
|
Jesus autem convocans illos, dixit: Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos: talium est enim regnum Dei.
|
Lc 22:51
|
Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
|
Io 12:7
|
Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud.
|