Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Sinai

Ex 16:1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israël in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Ægypti.
Ex 19:1 Mense tertio egressionis Israël de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai.
Ex 19:2 Nam profecti de Raphidim, et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israël fixit tentoria e regione montis.
Ex 19:11 Et sint parati in diem tertium: in die enim tertia descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai.
Ex 19:18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis.
Ex 19:20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice, et vocavit Moysen in cacumen ejus. Quo cum ascendisset,
Ex 19:23 Dixitque Moyses ad Dominum: Non poterit vulgus ascendere in montem Sinai: tu enim testificatus es, et jussisti, dicens: Pone terminos circa montem, et sanctifica illum.
Ex 24:16 et habitavit gloria Domini super Sinai, tegens illum nube sex diebus: septimo autem die vocavit eum de medio caliginis.
Ex 31:18 Deditque Dominus Moysi, completis hujuscemodi sermonibus in monte Sinai, duas tabulas testimonii lapideas, scriptas digito Dei.
Ex 34:2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in montem Sinai, stabisque mecum super verticem montis.
Ex 34:4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales antea fuerant: et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut præceperat ei Dominus, portans secum tabulas.
Ex 34:29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas testimonii, et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
Ex 34:32 venerunt ad eum etiam omnes filii Israël: quibus præcepit cuncta quæ audierat a Domino in monte Sinai.
Lev 7:38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
Lev 7:38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.
Lev 25:1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai, dicens:
Lev 26:45 et recordabor fœderis mei pristini, quando eduxi eos de terra Ægypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego Dominus. Hæc sunt judicia atque præcepta et leges quas dedit Dominus inter se et filios Israël in monte Sinai per manum Moysi.
Lev 27:34 Hæc sunt præcepta, quæ mandavit Dominus Moysi ad filios Israël in monte Sinai.
Num 1:1 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai in tabernaculo fœderis, prima die mensis secundi, anno altero egressionis eorum ex Ægypto, dicens:
Num 1:19 sicut præceperat Dominus Moysi. Numeratique sunt in deserto Sinai.
Num 3:1 Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
Num 3:4 Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
Num 3:14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens:
Num 9:1 Locutus est Dominus ad Moysen in deserto Sinai anno secundo, postquam egressi sunt de terra Ægypti, mense primo, dicens:
Num 9:5 Qui fecerunt tempore suo, quartadecima die mensis ad vesperam, in monte Sinai. Juxta omnia quæ mandaverat Dominus Moysi, fecerunt filii Israël.
Num 10:12 profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan.
Num 26:64 inter quos, nullus fuit eorum qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai:
Num 28:6 Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
Num 33:15 Profectique de Raphidim, castrametati sunt in deserto Sinai.
Num 33:16 Sed et de solitudine Sinai egressi, venerunt ad sepulchra concupiscentiæ.
Deut 33:2 Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.
Idc 5:5 Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël.
II Esd 9:13 Ad montem quoque Sinai descendisti, et locutus es cum eis de cælo, et dedisti eis judicia recta, et legem veritatis, cæremonias, et præcepta bona:
Ps 67:9 terra mota est, etenim cæli distillaverunt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israël.