IV Reg 23:25
|
Similis illi non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua juxta omnem legem Moysi: neque post eum surrexit similis illi.
|
Ps 101:7
|
Similis factus sum pellicano solitudinis; factus sum sicut nycticorax in domicilio.
|
Cant 2:9
|
Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.
|
I Mach 3:4
|
Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione.
|
Mt 11:16
|
Cui autem similem æstimabo generationem istam? Similis est pueris sedentibus in foro: qui clamantes coæqualibus
|