Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Sex

Ex 16:26 Sex diebus colligite: in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur.
Ex 20:9 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Ex 20:11 Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
Ex 23:10 Sex annis seminabis terram tuam, et congregabis fruges ejus:
Ex 23:12 Sex diebus operaberis: septimo die cessabis, ut requiescat bos et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillæ tuæ, et advena.
Ex 25:32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
Ex 31:15 Sex diebus facietis opus: in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino; omnis qui fecerit opus in hac die, morietur.
Ex 34:21 Sex diebus operaberis; die septimo cessabis arare et metere.
Ex 35:2 Sex diebus facietis opus: septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini: qui fecerit opus in eo, occidetur.
Lev 23:3 Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
Lev 25:3 Sex annis seres agrum tuum, et sex annis putabis vineam tuam, colligesque fructus ejus:
Deut 5:13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
Deut 16:8 Sex diebus comedes azyma: et in die septima, quia collecta est Domini Dei tui, non facies opus.
I Par 3:4 Sex ergo nati sunt ei in Hebron, ubi regnavit septem annis et sex mensibus. Triginta autem et tribus annis regnavit in Jerusalem.
II Par 9:18 Sex quoque gradus, quibus ascendebatur ad solium, et scabellum aureum, et brachiola duo altrinsecus, et duos leones stantes juxta brachiola,
Prov 6:16 Sex sunt dies quæ odit Dominus, et septimum detestatur anima ejus:
Lc 13:14 Respondens autem archisynagogus, indignans quia sabbato curasset Jesus, dicebat turbæ: Sex dies sunt in quibus oportet operari: in his ergo venite, et curamini, et non in die sabbati.