Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Seth

Gen 4:25 Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam: et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens: Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
Gen 4:26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos: iste cœpit invocare nomen Domini.
Gen 5:3 Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth.
Gen 5:4 Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias.
Gen 5:6 Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos.
Gen 5:7 Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias.
Gen 5:8 Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est.
Num 24:17 Videbo eum, sed non modo: intuebor illum, sed non prope. Orietur stella ex Jacob, et consurget virga de Israël: et percutiet duces Moab, vastabitque omnes filios Seth.
I Par 1:1 Adam, Seth, Enos,
Eccli 49:19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt, et super omnem animam in origine Adam.
Lc 3:38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.