Gen 24:34
|
At ille: Servus, inquit, Abraham sum:
|
Gen 24:66
|
Servus autem cuncta, quæ gesserat, narravit Isaac.
|
Lev 25:44
|
Servus et ancilla sint vobis de nationibus quæ in circuitu vestro sunt:
|
II Reg 15:34
|
si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel.
|
III Reg 20:32
|
Accinxerunt saccis lumbos suos, et posuerunt funiculos in capitibus suis, veneruntque ad regem Israël, et dixerunt ei: Servus tuus Benadad dicit: Vivat, oro te, anima mea. Et ille ait: Si adhuc vivit, frater meus est.
|
III Reg 20:39
|
Cumque rex transisset, clamavit ad regem, ait ait: Servus tuus egressus est ad præliandum cominus: cumque fugisset vir unus, adduxit eum quidam ad me, et ait: Custodi virum istum: qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima ejus, aut talentum argenti appendes.
|
IV Reg 4:1
|
Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Dominum: et ecce creditor venit ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi.
|
IV Reg 16:7
|
Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriæ, et de manu regis Israël, qui consurrexerunt adversum me.
|
Ps 118:125
|
Servus tuus sum ego, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
|
Prov 17:2
|
Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
|
Prov 29:19
|
Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
|
Eccli 7:23
|
Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum.
|
Isa 41:9
|
in quo apprehendi te ab extremis terræ, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu, elegi te, et non abjeci te.
|
Isa 49:3
|
Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor.
|
Io 8:35
|
Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum.
|
I Cor 7:21
|
Servus vocatus es? non sit tibi curæ: sed et si potes fieri liber, magis utere.
|