Gen 21:30
|
At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.
|
Gen 41:22
|
vidi somnium. Septem spicæ pullulabant in culmo uno plenæ atque pulcherrimæ.
|
Gen 41:26
|
Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt.
|
Gen 41:27
|
Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis.
|
Ex 12:15
|
Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israël, a primo die usque ad diem septimum.
|
Ex 12:19
|
Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de cœtu Israël, tam de advenis quam de indigenis terræ.
|
Ex 13:6
|
Septem diebus vesceris azymis: et in die septimo erit solemnitas Domini.
|
Ex 23:15
|
Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus comedes azyma, sicut præcepi tibi, tempore mensis novorum, quando egressus es de Ægypto: non apparebis in conspectu meo vacuus.
|
Ex 29:30
|
Septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus, et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario.
|
Ex 29:35
|
Omnia, quæ præcepi tibi, facies super Aaron et filiis ejus. Septem diebus consecrabis manus eorum:
|
Ex 29:37
|
Septem diebus expiabis altare, et sanctificabis, et erit Sanctum sanctorum: omnis, qui tetigerit illud, sanctificabitur.
|
Ex 34:18
|
Solemnitatem azymorum custodies. Septem diebus vesceris azymis, sicut præcepi tibi, in tempore mensis novorum: mense enim verni temporis egressus es de Ægypto.
|
Lev 23:6
|
et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
|
Num 23:4
|
Cumque abiisset velociter, occurrit illi Deus. Locutusque ad eum Balaam: Septem, inquit, aras erexi, et imposui vitulum et arietem desuper.
|
Deut 16:9
|
Septem hebdomadas numerabis tibi ab ea die qua falcem in segetem miseris.
|
Deut 16:15
|
Septem diebus Domino Deo tuo festa celebrabis in loco quem elegerit Dominus: benedicetque tibi Dominus Deus tuus in cunctis frugibus tuis, et in omni opere manuum tuarum, erisque in lætitia.
|
Idc 14:17
|
Septem igitur diebus convivii flebat ante eum: tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Quæ statim indicavit civibus suis.
|
II Par 24:1
|
Septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Sebia de Bersabee.
|
Ezech 43:25
|
Septem diebus facies hircum pro peccato quotidie: et vitulum de armento, et arietem de pecoribus immaculatos offerent.
|
Ezech 43:26
|
Septem diebus expiabunt altare et mundabunt illud, et implebunt manum ejus.
|
Zach 4:10
|
Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stantem in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.
|
Mt 15:34
|
Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
|
Mc 8:5
|
Et interrogavit eos: Quot panes habetis? Qui dixerunt: Septem.
|
Mc 8:20
|
Quando et septem panes in quatuor millia: quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei: Septem.
|
Mc 12:20
|
Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est non relicto semine.
|
Lc 20:29
|
Septem ergo fratres erant: et primus accepit uxorem, et mortuus est sine filiis.
|
Apoc 17:9
|
Et hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet, et reges septem sunt.
|