Gen 14:6
|
et Chorræos in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, quæ est in solitudine.
|
Gen 32:3
|
Misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir, in regionem Edom:
|
Gen 33:14
|
Præcedat dominus meus ante servum suum: et ego sequar paulatim vestigia ejus, sicut videro parvulos meos posse, donec veniam ad dominum meum in Seir.
|
Gen 33:16
|
Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir.
|
Gen 36:8
|
Habitavitque Esau in monte Seir, ipse est Edom.
|
Gen 36:9
|
Hæ autem sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir,
|
Gen 36:20
|
Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana,
|
Gen 36:21
|
et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom.
|
Gen 36:30
|
dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.
|
Num 24:18
|
Et erit Idumæa possessio ejus: hæreditas Seir cedet inimicis suis: Israël vero fortiter aget.
|
Deut 1:2
|
undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque ad Cadesbarne.
|
Deut 1:44
|
Itaque egressus Amorrhæus, qui habitabat in montibus, et obviam veniens, persecutus est vos, sicut solent apes persequi: et cecidit de Seir usque Horma.
|
Deut 2:1
|
Profectique inde, venimus in solitudinem, quæ ducit ad mare Rubrum, sicut mihi dixerat Dominus: et circuivimus montem Seir longo tempore.
|
Deut 2:4
|
et populo præcipe, dicens: Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau, qui habitant in Seir, et timebunt vos.
|
Deut 2:5
|
Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos. Neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium, quia in possessionem Esau dedi montem Seir.
|
Deut 2:8
|
Cumque transissemus fratres nostros filios Esau, qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath, et de Asiongaber, venimus ad iter quod ducit in desertum Moab.
|
Deut 2:12
|
In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi: quibus expulsis atque deletis, habitaverunt filii Esau, sicut fecit Israël in terra possessionis suæ, quam dedit illi Dominus.
|
Deut 2:22
|
sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens.
|
Deut 2:29
|
sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.
|
Deut 33:2
|
Et ait: Dominus de Sinai venit, et de Seir ortus est nobis: apparuit de monte Pharan, et cum eo sanctorum millia. In dextera ejus ignea lex.
|
Ios 11:17
|
et partem montis, quæ ascendit Seir usque Baalgad, per planitiem Libani subter montem Hermon: omnes reges eorum cepit, percussit, et occidit.
|
Ios 12:7
|
Hi sunt reges terræ, quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam, a Baalgad in campo Libani, usque ad montem cujus pars ascendit in Seir: tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël, singulis partes suas,
|
Ios 15:10
|
Et circuit de Baala contra occidentem, usque ad montem Seir: transitque juxta latus montis Jarim ad aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna.
|
Ios 24:4
|
et dedi ei Isaac: illique rursum dedi Jacob et Esau. E quibus, Esau dedi montem Seir ad possidendum: Jacob vero et filii ejus descenderunt in Ægyptum.
|
Idc 5:4
|
Domine, cum exires de Seir, et transires per regiones Edom, terra mota est, cælique ac nubes distillaverunt aquis.
|
I Par 1:38
|
Filii Seir: Lotan, Sobal, Sebeon, Ana, Dison, Eser, Disan.
|
I Par 4:42
|
De filiis quoque Simeon abierunt in montem Seir viri quingenti, habentes principes Phalthiam et Naariam et Raphaiam et Oziel filios Jesi:
|
II Par 20:10
|
Nunc igitur ecce filii Ammon, et Moab, et mons Seir, per quos non concessisti Israël ut transirent quando egrediebantur de Ægypto, sed declinaverunt ab eis, et non interfecerunt illos,
|
II Par 20:22
|
Cumque cœpissent laudes canere, vertit Dominus insidias eorum in semetipsos, filiorum scilicet Ammon, et Moab, et montis Seir, qui egressi fuerant ut pugnarent contra Judam: et percussi sunt.
|
II Par 20:23
|
Namque filii Ammon, et Moab, consurrexerunt adversum habitatores Seir, ut interficerent et delerent eos: cumque hoc opere perpetrassent, etiam in semetipsos versi, mutuis concidere vulneribus.
|
II Par 25:11
|
Porro Amasias confidenter eduxit populum suum, et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia:
|
II Par 25:14
|
Amasias vero post cædem Idumæorum, et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos, et illis adolebat incensum.
|
Eccli 50:28
|
qui sedent in monte Seir, et Philisthiim, et stultus populus qui habitat in Sichimis.
|
Isa 21:11
|
Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: Custos, quid de nocte? custos, quid de nocte?
|
Ezech 25:8
|
Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda:
|
Ezech 35:2
|
Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:
|
Ezech 35:3
|
Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
|
Ezech 35:7
|
Et dabo montem Seir desolatum atque desertum: et auferam de eo euntem et redeuntem.
|
Ezech 35:15
|
sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus.
|