Isa 38:9
|
Scriptura Ezechiæ, regis Juda, cum ægrotasset et convaluisset de infirmitate sua.
|
Mc 15:28
|
Et impleta est Scriptura, quæ dicit: Et cum iniquis reputatus est.
|
Io 7:38
|
Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.
|
Io 7:42
|
nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
|
Io 10:35
|
Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura:
|
Io 13:18
|
Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
|
Io 17:12
|
Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
|
Io 19:24
|
Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam, sed sortiamur de illa cujus sit. Ut Scriptura impleretur, dicens: Partiti sunt vestimenta mea sibi: et in vestem meam miserunt sortem. Et milites quidem hæc fecerunt.
|
Io 19:28
|
Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio.
|
Io 19:36
|
Facta sunt enim hæc ut Scriptura impleretur: Os non comminuetis ex eo.
|
Io 19:37
|
Et iterum alia Scriptura dicit: Videbunt in quem transfixerunt.
|
Act 8:35
|
Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
|
Rom 4:3
|
Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.
|
Rom 9:17
|
Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.
|
Rom 10:8
|
Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
|
Rom 10:11
|
Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.
|
Rom 11:2
|
non repulit Deus plebem suam, quam præscivit. An nescitis in Elia quid dicit Scriptura? quemadmodum interpellat Deum adversum Israël:
|
Gal 3:8
|
Providens autem Scriptura quia ex fide justificat gentes Deus, prænuntiavit Abrahæ: Quia benedicentur in te omnes gentes.
|
Gal 3:22
|
Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus.
|
Gal 4:30
|
Sed quid dicit Scriptura? Ejice ancillam, et filium ejus: non enim hæres erit filius ancillæ cum filio liberæ.
|
I Tim 5:18
|
Dicit enim Scriptura: Non alligabis os bovi trituranti. Et: Dignus est operarius mercede sua.
|
II Tim 3:16
|
Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
|
Iac 2:23
|
Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.
|
Iac 4:5
|
An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis?
|
I Petr 2:6
|
Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.
|