Io 9:20
|
Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est:
|
Rom 2:2
|
Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
|
Rom 3:19
|
Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:
|
Rom 7:14
|
Scimus enim quia lex spiritualis est: ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato.
|
Rom 8:22
|
Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
|
Rom 8:28
|
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
|
II Cor 5:1
|
Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis.
|
I Tim 1:8
|
Scimus autem quia bona est lex si quis ex legitime utatur:
|
Heb 10:30
|
Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum.
|
I Io 3:2
|
Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est.
|
I Io 5:18
|
Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.
|
I Io 5:19
|
Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est.
|