Act 7:57
|
Et ejicientes eum extra civitatem lapidabant: et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adolescentis qui vocabatur Saulus.
|
Act 7:59
|
Positis autem genibus, clamavit voce magna, dicens: Domine, ne statuas illis hoc peccatum. Et cum hoc dixisset, obdormivit in Domino. Saulus autem erat consentiens neci ejus.
|
Act 8:3
|
Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam.
|
Act 9:1
|
Saulus autem adhuc spirans minarum, et cædis in discipulos Domini, accessit ad principem sacerdotum,
|
Act 9:8
|
Surrexit autem Saulus de terra, apertisque oculis nihil videbat. Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum.
|
Act 9:22
|
Saulus autem multo magis convalescebat, et confundebat Judæos, qui habitabant Damasci, affirmans quoniam hic est Christus.
|
Act 12:25
|
Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Jerosolymis expleto ministerio assumpto Joanne, qui cognominatus est Marcus.
|
Act 13:1
|
Erant autem in ecclesia, quæ erat Antiochiæ, prophetæ, et doctores, in quibus Barnabas, et Simon, qui vocabatur Niger, et Lucius Cyrenensis, et Manahen, qui erat Herodis Tetrarchæ collactaneus, et Saulus.
|
Act 13:9
|
Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum,
|