Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Sauli

I Reg 9:8 Rursum puer respondit Sauli, et ait: Ecce inventa est in manu mea quarta pars stateris argenti, demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram.
I Reg 9:19 Et respondit Samuel Sauli dicens: Ego sum videns: ascende ante me in excelsum, ut comedatis mecum hodie, et dimittam te mane: et omnia quæ sunt in corde tuo indicabo tibi.
I Reg 14:33 Nuntiaverunt autem Sauli dicentes quod populus peccasset Domino, comedens cum sanguine. Qui ait: Prævaricati estis: volvite ad me jam nunc saxum grande.
I Reg 16:20 Tulit itaque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hædum de capris unum, et misit per manum David filii sui Sauli.
I Reg 19:19 Nuntiatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Najoth in Ramatha.
I Reg 19:21 Quod cum nuntiatum esset Sauli, misit et alios nuntios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuntios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,
I Reg 20:28 Responditque Jonathas Sauli: Rogavit me obnixe ut iret in Bethlehem,
I Reg 20:32 Respondens autem Jonathas Sauli patri suo, ait: Quare morietur? quid fecit?
I Reg 22:22 Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa, quod cum ibi esset Doëg Idumæus, procul dubio annuntiaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui.
I Reg 23:7 Nuntiatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Deus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portæ et seræ sunt.
I Reg 23:13 Surrexit ergo David et viri ejus quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nuntiatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire.
I Reg 24:23 Et juravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam: et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca.
I Reg 27:4 Et nuntiatum est Sauli quod fugisset David in Geth, et non addidit ultra quærere eum.
II Reg 3:7 Fuerat autem Sauli concubina nomine Respha, filia Aja. Dixitque Isboseth ad Abner:
II Reg 21:8 Tulit itaque rex duos filios Respha filiæ Aja, quos peperit Sauli, Armoni, et Miphiboseth: et quinque filios Michol filiæ Saul, quos genuerat Hadrieli filio Berzellai, qui fuit de Molathi,
Ps 51:2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.
Act 11:30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.