Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Satanas

Mt 12:26 Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est: quomodo ergo stabit regnum ejus?
Mc 3:23 Et convocatis eis in parabolis dicebat illis: Quomodo potest Satanas Satanam ejicere?
Mc 3:26 Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet.
Mc 4:15 Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum, et cum audierint, confestim venit Satanas, et aufert verbum, quod seminatum est in cordibus eorum.
Lc 11:18 Si autem et Satanas in seipsum divisus est, quomodo stabit regnum ejus? quia dicitis in Beelzebub me ejicere dæmonia.
Lc 13:16 Hanc autem filiam Abrahæ, quam alligavit Satanas, ecce decem et octo annis, non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati?
Lc 22:3 Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim:
Lc 22:31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:
Io 13:27 Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.
Act 5:3 Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri?
I Cor 7:5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
II Cor 11:14 Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
I Thess 2:18 quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum: sed impedivit nos Satanas.
Apoc 2:13 Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat.
Apoc 12:9 Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.
Apoc 20:2 Et apprehendit draconem, serpentem antiquum, qui est diabolus, et Satanas, et ligavit eum per annos mille:
Apoc 20:7 Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog, et Magog, et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris.