I Reg 26:6
|
ait David ad Achimelech Hethæum, et Abisai filium Sarviæ, fratrem Joab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego descendam tecum.
|
II Reg 2:13
|
Porro Joab filius Sarviæ, et pueri David egressi sunt, et occurrerunt eis juxta piscinam Gabaon. Et cum in unum convenissent, e regione sederunt: hi ex una parte piscinæ, et illi ex altera.
|
II Reg 2:18
|
Erant autem ibi tres filii Sarviæ, Joab, et Abisai, et Asaël: porro Asaël cursor velocissimus fuit, quasi unus de capreis quæ morantur in silvis.
|
II Reg 3:39
|
Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam.
|
II Reg 8:16
|
Joab autem filius Sarviæ erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis:
|
II Reg 14:1
|
Intelligens autem Joab filius Sarviæ, quod cor regis versum esset ad Absalom,
|
II Reg 16:9
|
Dixit autem Abisai filius Sarviæ regi: Quare maledicit canis hic mortuus domino meo regi? vadam, et amputabo caput ejus.
|
II Reg 16:10
|
Et ait rex: Quid mihi et vobis est filii Sarviæ? dimittite eum, ut maledicat: Dominus enim præcepit ei ut malediceret David: et quis est qui audeat dicere, quare sic fecerit?
|
II Reg 17:25
|
Amasam vero constituit Absalom pro Joab super exercitum: Amasa autem erat filius viri, qui vocabatur Jetra de Jezraëli, qui ingressus est ad Abigail, filiam Naas, sororem Sarviæ, quæ fuit mater Joab.
|
II Reg 18:2
|
et dedit populi tertiam partem sub manu Joab, et tertiam partem sub manu Abisai filii Sarviæ fratris Joab, et tertiam partem sub manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: Egrediar et ego vobiscum:
|
II Reg 19:21
|
Respondens vero Abisai filius Sarviæ, dixit: Numquid pro his verbis non occidetur Semei, quia maledixit christo Domini?
|
II Reg 19:22
|
Et ait David: Quid mihi et vobis, filii Sarviæ? cur efficimini mihi hodie in satan? Ergone hodie interficietur vir in Israël? an ignoro hodie me factum regem super Israël?
|
II Reg 21:17
|
Præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ et percussum Philisthæum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israël.
|
II Reg 23:18
|
Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, nominatus in tribus,
|
II Reg 23:37
|
Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,
|
III Reg 1:7
|
Et sermo ei cum Joab filio Sarviæ, et cum Abiathar sacerdote, qui adjuvabant partes Adoniæ.
|
III Reg 2:5
|
Tu quoque nosti quæ fecerit mihi Joab filius Sarviæ, quæ fecerit duobus principibus exercitus Israël, Abner filio Ner, et Amasæ filio Jether: quos occidit, et effudit sanguinem belli in pace, et posuit cruorem prælii in balteo suo, qui erat circa lumbos ejus, et in calceamento suo, quod erat in pedibus ejus.
|
III Reg 2:22
|
Responditque rex Salomon, et dixit matri suæ: Quare postulas Abisag Sunamitidem Adoniæ? Postula ei et regnum: ipse est enim frater meus major me, et habet Abiathar sacerdotem, et Joab filium Sarviæ.
|
I Par 2:16
|
Quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviæ: Abisai, Joab, et Asaël, tres.
|
I Par 11:6
|
dixitque: Omnis qui percusserit Jebusæum in primis, erit princeps, et dux. Ascendit igitur primus Joab filius Sarviæ, et factus est princeps.
|
I Par 11:39
|
Selec Ammonites, Naharai Berothites armiger Joab filii Sarviæ,
|
I Par 18:12
|
Abisai vero filius Sarviæ percussit Edom in valle Salinarum, decem et octo millia:
|
I Par 18:15
|
Porro Joab filius Sarviæ erat super exercitum, et Josaphat filius Ahilud a commentariis.
|
I Par 26:28
|
Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus.
|
I Par 27:24
|
Joab filius Sarviæ cœperat numerare, nec complevit: quia super hoc ira irruerat in Israël: et idcirco numerus eorum qui fuerant recensiti, non est relatus in fastos regis David.
|