Sap 3:11
|
Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est; et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum.
|
Sap 10:8
|
Sapientiam enim prætereuntes, non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona, sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam, ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent.
|
Eccli 39:1
|
Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, et in prophetis vacabit.
|
Eccli 39:14
|
Sapientiam ejus enarrabunt gentes, et laudem ejus enuntiabit ecclesia.
|
Eccli 44:15
|
Sapientiam ipsorum narrent populi, et laudem eorum nuntiet ecclesia.
|
I Cor 2:6
|
Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur:
|