Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Sapientia

Iob 28:12 Sapientia vero ubi invenitur? et quis est locus intelligentiæ?
Prov 1:20 Sapientia foris prædicat; in plateis dat vocem suam:
Prov 3:20 Sapientia illius eruperunt abyssi, et nubes rore concrescunt.
Prov 9:1 Sapientia ædificavit sibi domum: excidit columnas septem.
Prov 14:8 Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans.
Prov 24:3 Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur.
Eccles 7:20 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis;
Eccles 8:1 Sapientia hominis lucet in vultu ejus, et potentissimus faciem illius commutabit.
Sap 10:9 Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit.
Eccli 1:34 Sapientia enim et disciplina timor Domini: et quod beneplacitum est illi,
Eccli 4:12 Sapientia filiis suis vitam inspirat: et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ.
Eccli 6:23 Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei.
Eccli 11:1 Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.
Eccli 20:32 Sapientia absconsa, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque?
Eccli 24:1 Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur,
Eccli 38:25 Sapientia scribæ in tempore vacuitatis, et qui minoratur actu sapientiam percipiet, qua sapientia replebitur.
Isa 47:10 Et fiduciam habuisti in malitia tua, et dixisti: Non est qui videat me. Sapientia tua et scientia tua hæc decepit te. Et dixisti in corde tuo: Ego sum, et præter me non est altera.
I Cor 3:19 Sapientia enim hujus mundi, stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia eorum.