Lev 20:7
|
Sanctificamini et estote sancti, quia ego sum Dominus Deus vester.
|
Num 11:18
|
Populo quoque dices: Sanctificamini (cras comedetis carnes: ego enim audivi vos dicere: Quis dabit nobis escas carnium? bene nobis erat in Ægypto), ut det vobis Dominus carnes, et comedatis:
|
Ios 3:5
|
Dixitque Josue ad populum: Sanctificamini: cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia.
|
Ios 7:13
|
Surge, sanctifica populum, et dic eis: Sanctificamini in crastinum: hæc enim dicit Dominus Deus Israël: Anathema in medio tui est, Israël: non poteris stare coram hostibus tuis, donec deleatur ex te qui hoc contaminatus est scelere.
|